Job 4:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.

2 Chronicles 15:6

6 pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.

2 Chronicles 21:20

20 Triginta duorum annorum fuit cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.

Job 14:2

2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.

Job 14:14

14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.

Job 14:20

20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.

Job 16:22

22 (16:23) Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]

Job 18:17

17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.

Job 20:7

7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?

Psalms 37:36

Psalms 39:13

13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

Psalms 90:5-6

5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.

Psalms 92:7

7

Proverbs 10:7

7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.

Isaiah 38:12-13

12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. 13 Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.