Job 42:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.

Genesis 20:17

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt:

Exodus 17:4-5

4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me. 5 Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.

Numbers 12:2

2 et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus

Numbers 12:13

13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.

Numbers 14:1-4

1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: 3 Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? 4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.

Numbers 14:10

10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

Numbers 14:13-20

13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14 et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: 16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine? 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: 18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. 20 Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.

Numbers 16:21-22

21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. 22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?

Numbers 16:46-48

46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit. 47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama: 48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

Deuteronomy 8:18

18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

Deuteronomy 9:20

20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.

Deuteronomy 30:3

3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.

1 Samuel 2:7

7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.

2 Chronicles 25:9

9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.

Job 1:3

3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.

Job 5:18-20

18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

Job 8:6-7

6 si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ, 7 in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

Job 22:24-25

24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

Psalms 14:7

7

Psalms 53:6

6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

Psalms 85:1-3

1 [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die;

Psalms 126:1

1 [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Psalms 126:4-6

4 Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum. 5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.] 6

Proverbs 22:4

4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.

Isaiah 40:2

2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

Isaiah 61:7

7 Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.

Haggai 2:8

8 Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.

Luke 16:27

27 { Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:}

Acts 7:50

50 { Nonne manus mea fecit hæc omnia?]}

Acts 7:60

60 (7:59) Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.