Job 3:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines;

1 Kings 2:10

10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.

1 Kings 11:43

43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Job 12:17

17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.

Job 15:28

28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.

Job 30:23

23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.

Psalms 49:6-10

6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. 7 Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: 10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.

Psalms 49:14

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

Psalms 89:48

Ecclesiastes 8:8

8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.]

Isaiah 5:8

8 [Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?

Isaiah 14:10-16

10 Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. 11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. 12 Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? 13 Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; 14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo? 15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. 16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,

Isaiah 58:12

12 Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.

Ezekiel 26:20

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris; porro cum dedero gloriam in terra viventium:

Ezekiel 27:18-32

18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi. 19 Dan, et Græcia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua. 20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum. 21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ: cum agnis, et arietibus, et hædis, venerunt ad te negotiatores tui. 22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui. 24 Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. 25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.] 26 [In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. 27 Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum: nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quæ est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinæ tuæ: 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes. 29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum: nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt. 30 Et ejulabunt super te voce magna: et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur. 31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animæ, ploratu amarissimo. 32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.