Job 28:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis.

Job 10:21-22

21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: 22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.]

Job 12:22

22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.

Job 38:16-17

16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti? 17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?

Proverbs 2:4

4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:

Ecclesiastes 1:13

13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

Habakkuk 2:13

13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.

Matthew 6:33

33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

Luke 16:8

8 { Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.