Job 21:34 Cross References - Clementine_Vulgate

34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?]

Job 13:4

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Job 16:2

2 [Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.

Job 32:3

3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

Job 42:7

7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.