Job 21:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 [Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.

Judges 9:7

7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.

Job 13:3-4

3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Job 15:11

11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.

Job 16:2

2 [Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.

Job 18:2

2 [Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.

Job 33:1

1 [Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.

Job 33:31-33

31 Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. 32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. 33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.]

Job 34:2

2 [Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.

Isaiah 55:2

2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Hebrews 2:1

1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.