Job 21:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

Job 36:11

11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:

Psalms 73:4

4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa:

Matthew 24:38-39

38 { sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,} 39 { et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.}

Luke 12:19-20

19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}

Luke 17:28-29

28 { Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:} 29 { qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.