21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
Job 20:21 Cross References - Clementine_Vulgate
Job 15:29
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
Job 18:19
19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.
Jeremiah 17:11
11 Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
Luke 16:24-25
24 { et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.}
25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}