Job 13:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

Job 7:6

6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.

Job 10:7

7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?

Job 13:18

18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.

Job 16:17

17 (16:18) Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.

Job 16:21

21 (16:22) atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.

Job 19:25-28

25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. 28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?

Job 23:4-7

4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Job 23:10

10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

Job 27:5

5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

Job 31:31-37

31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? 32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. 35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.

Job 40:2

2 (40:21) Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?

Job 40:4-5

4 (39:34) [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. 5 (39:35) Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.]

Job 40:8

8 (40:3) Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?

Psalms 23:4

4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:

Proverbs 14:32

32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.

Romans 8:38-39

38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

1 John 3:20

20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.