Jeremiah 51:28 Cross References - Clementine_Vulgate

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

Genesis 10:2

2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

1 Chronicles 1:5

5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

Esther 1:3

3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se,

Esther 10:2

2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:

Isaiah 13:17

17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint;

Isaiah 21:2

2 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.

Jeremiah 25:25

25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:

Jeremiah 51:11

11 Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

Jeremiah 51:27

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

Daniel 5:28-30

28 Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. 29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. 30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.

Daniel 6:8

8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.

Daniel 8:3-4

3 Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea 4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

Daniel 8:20

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

Daniel 9:1

1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.