Jeremiah 10:24 Cross References - Clementine_Vulgate

24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.

Job 6:18

18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.

Psalms 6:1

1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

Psalms 38:1

1 [Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Isaiah 40:23

23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.

Isaiah 41:11-12

11 Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. 12 Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.

Jeremiah 30:11

11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

Habakkuk 3:2

2 [Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.