Isaiah 9:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.]

2 Samuel 7:16

16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.

2 Kings 19:31

31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.

Psalms 2:8

8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

Psalms 45:4-6

4 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. 5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. 6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.

Psalms 72:1-3

1 [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde! 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Psalms 72:7-11

7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. 9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. 11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

Psalms 89:35-37

Isaiah 11:3-5

3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; 4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. 5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.

Isaiah 16:5

5 Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.

Isaiah 32:1-2

1 [Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.

Isaiah 37:32

32 quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.

Isaiah 42:3-4

3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium. 4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt.

Isaiah 59:16-17

16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. 17 Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:

Isaiah 63:4-6

4 Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit. 5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. 6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.]

Jeremiah 23:5

5 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.

Jeremiah 33:15-21

15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra: 16 in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. 17 Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël: 18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et cædat victimas omnibus diebus.] 19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 20 [Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, 21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei.

Ezekiel 36:21-23

21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt. 22 Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. 23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

Daniel 2:35

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

Daniel 2:44

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

Daniel 7:14

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.

Daniel 7:27

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

Luke 1:32-33

32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, 33 et regni ejus non erit finis.

1 Corinthians 15:24-28

24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

Hebrews 1:8

8 { Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.}

Revelation 19:11

11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.