Isaiah 7:23 Cross References - Clementine_Vulgate

23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt.

Song of Songs 8:11-12

11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. 12 Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

Isaiah 5:6

6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.

Isaiah 32:12-14

12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. 13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis! 14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.

Jeremiah 4:26

26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.

Matthew 21:33

33 { Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.}

Hebrews 6:8

8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.