Isaiah 65:22 Cross References - Clementine_Vulgate

22 Non ædificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.

Genesis 5:5

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

Genesis 5:27

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

Leviticus 26:16

16 ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.

Psalms 21:4

4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

Psalms 91:16

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]

Psalms 92:12-14

Isaiah 65:9

9 Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.

Isaiah 65:15

15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio:

Revelation 20:3-5

3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. 4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. 5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.