Isaiah 57:21 Cross References - Clementine_Vulgate

21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]

2 Kings 9:22

22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respondit: Quæ pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa, vigent.

Isaiah 3:11

11 Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.

Isaiah 48:22

22 Non est pax impiis, dicit Dominus.]

Isaiah 59:8

8 Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.

Romans 3:16-17

16 contritio et infelicitas in viis eorum: 17 et viam pacis non cognoverunt:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.