11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
Isaiah 24:11 Cross References - Clementine_Vulgate
Proverbs 31:6
6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
Isaiah 8:22
22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]
Isaiah 9:19
19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Isaiah 16:10
10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
Isaiah 24:7-9
Isaiah 32:13
13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis!
Jeremiah 48:33
33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
Lamentations 5:14-15
Hosea 7:14
14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me.
Joel 1:15
15 A, a, a, diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Amos 5:16-20
16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.]
18 [Væ desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?
Matthew 22:11-13
11 { Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.}
12 { Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.}
13 { Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.}
Luke 16:25
25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}