Isaiah 10:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.

Job 31:25

25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;

Proverbs 18:12

12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.

Proverbs 21:6-7

6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. 7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

Isaiah 5:8

8 [Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?

Jeremiah 49:16

16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

Hosea 12:7-8

7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. 8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

Obadiah 1:4

4 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

Nahum 2:9-3:1

9 Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.

Habakkuk 2:5-11

5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. 6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? 7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? 8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea. 9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali! 10 Cogitasti confusionem domui tuæ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua. 11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.