Hebrews 12:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:

Psalms 18:23

Isaiah 60:8

8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?

Ezekiel 38:9

9 Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.]

Ezekiel 38:16

16 Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog!]

Matthew 10:22

22 { et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.}

Matthew 10:37-38

37 { Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.} 38 { Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.}

Matthew 24:13

13 { qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.}

Luke 8:14-15

14 { Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.} 15 { Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.}

Luke 9:59-62

59 { Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.} 60 { Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.} 61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. 62 { Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.}

Luke 12:15

15 { Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.}

Luke 14:26-33

26 { Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.} 27 { Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.} 28 { Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,} 29 { ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,} 30 { dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?} 31 { Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?} 32 { Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.} 33 { Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.}

Luke 16:28

28 { habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.}

Luke 18:22-25

22 { Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.} 23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. 24 { Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!} 25 { facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.}

Luke 21:34

34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:}

John 3:32

32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.

John 4:39

39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.

John 4:44

44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

Romans 2:7

7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:

Romans 5:3-5

3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Romans 8:24-25

24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? 25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.

Romans 12:12

12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:

Romans 13:11-14

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: 14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

1 Corinthians 9:24-27

24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

2 Corinthians 7:1

1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

Galatians 5:7

7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?

Ephesians 4:22-24

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ, 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.

Philippians 2:16

16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

Philippians 3:10-14

10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: 12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

Colossians 3:5-8

5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: 6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

1 Timothy 6:9-10

9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

2 Timothy 2:4

4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.

2 Timothy 4:7

7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

Hebrews 6:15

15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.

Hebrews 10:35-39

35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 { Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.} 38 { Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.} 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Hebrews 11:2-38

2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. 3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. 4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. 7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. 14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: 18 { ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:} 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. 23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, 26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. 32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: 38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.

James 1:3

3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.

James 5:7-11

7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.

1 Peter 2:1

1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,

1 Peter 4:2

2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

1 Peter 5:12

12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.

2 Peter 1:6

6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,

1 John 2:15-16

15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.

Revelation 1:9

9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu:

Revelation 3:10

10 { quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.}

Revelation 13:10

10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.

Revelation 22:16

16 { Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.