Haggai 1:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.

Exodus 7:23

23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.

Exodus 9:21

21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

Psalms 48:13

13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Lamentations 3:40

40 Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.

Ezekiel 18:28

28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

Ezekiel 40:4

4 Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

Daniel 6:14

14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.

Daniel 10:12

12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.

Haggai 1:7

7 Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras;

Haggai 2:15-18

15 Et respondit Aggæus, et dixit: [Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt. 16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. 17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. 18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.

Luke 15:17

17 { In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!}

2 Corinthians 13:5

5 Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis.

Galatians 6:4

4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.