Habakkuk 3:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo.

Exodus 15:2

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.

Deuteronomy 12:18

18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.

1 Samuel 2:1

1 [Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo.

Job 13:15

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

Psalms 25:5

5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

Psalms 27:1

1 [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

Psalms 33:1

1 [Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.

Psalms 46:1-5

1 [Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: 2 3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. 4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. 5 Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.

Psalms 85:6

6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.

Psalms 97:12

Psalms 104:34

34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:

Psalms 118:14-15

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

Psalms 149:2

2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Isaiah 12:2

2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

Isaiah 41:16

16 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.

Isaiah 61:10

10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.

Micah 7:7

7 [Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus.

Zechariah 10:7

7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.

Luke 1:46-47

46 Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum: 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Luke 2:30

30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,

Romans 5:2-3

2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:

Philippians 4:4

4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.

James 1:2

2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:

James 1:9-10

9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: 10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit;

1 Peter 1:8

8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata:

1 Peter 4:12-13

12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: 13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.