Genesis 45:26 Cross References - Clementine_Vulgate

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

Genesis 37:35

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

Genesis 42:36

36 dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.

Genesis 42:38

38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

Genesis 44:28

28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.

Genesis 45:8-9

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. 9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris,

Job 9:16

16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.

Job 29:24

24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.

Psalms 105:21

21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto,

Psalms 126:1

1 [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Jonah 2:7

7 Ad extrema montium descendi; terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.

Luke 24:11

11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

Luke 24:34

34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

Luke 24:41

41 { Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.