Genesis 39:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:

Genesis 4:5-6

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?

Job 29:16

16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

Proverbs 6:34-35

34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

Proverbs 18:17

17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.

Proverbs 29:12

12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

Song of Songs 8:7

7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Acts 25:16

16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

2 Thessalonians 2:11

11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.