Genesis 30:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

Genesis 29:32-35

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. 33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. 34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. 35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.

Genesis 35:25

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali.

Genesis 46:23

23 Filii Dan: Husim.

Genesis 49:16-17

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. 17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

Deuteronomy 33:22

22 Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]

Psalms 35:24

Psalms 43:1

1 [Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

Jeremiah 13:2

2 Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.

Jeremiah 13:24

24 Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.

Jeremiah 15:14-20

14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. 15 Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. 16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. 17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. 18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. 19 Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. 20 Et dabo te populo huic in murum æreum fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:

Lamentations 3:59

59 Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: judica judicium meum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.