Genesis 21:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.

Genesis 17:19

19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

Genesis 17:21

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

1 Samuel 8:7

7 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

1 Samuel 8:9

9 Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.

Isaiah 46:10

10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

Romans 9:7-8

7 { neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:} 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.

Hebrews 11:18

18 { ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.