Genesis 20:11 Cross References - Clementine_Vulgate

11 Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:

Genesis 12:12

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.

Genesis 22:12

12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

Genesis 26:7

7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

Genesis 42:18

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo.

Nehemiah 5:15

15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:

Job 1:1

1 Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

Job 28:28

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Psalms 14:4

4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;

Psalms 36:1-4

1 [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: 2 quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. 3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Proverbs 1:7

7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]

Proverbs 2:5

5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,

Proverbs 8:13

13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.

Proverbs 16:6

6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

Romans 3:18

18 non est timor Dei ante oculos eorum.]

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.