Genesis 1:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

Isaiah 55:10-11

10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

Isaiah 61:11

11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.]

Matthew 13:24-26

24 { Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:} 25 { cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.} 26 { Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.}

Mark 4:28

28 { Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.}

Luke 6:44

44 { Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.}

2 Corinthians 9:10

10 Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ:

Galatians 6:7

7 Nolite errare: Deus non irridetur.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.