Galatians 3:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.

Genesis 15:18

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

Genesis 17:1-2

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. 2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

Deuteronomy 6:4

4 Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.

Job 9:33

33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

Acts 12:20

20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.

Romans 3:29-30

29 An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.

Galatians 3:17

17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

1 Timothy 2:5

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:

Hebrews 8:6

6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Hebrews 9:15

15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

Hebrews 12:24

24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.