Ezra 3:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.

Exodus 23:14-17

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

Leviticus 16:29

29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.

Leviticus 23:24

24 Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:

Leviticus 23:27-44

27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. 28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. 29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: 30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. 32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. 33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 34 Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. 35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. 36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. 37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: 38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. 39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. 44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.

Numbers 29:1-40

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, 6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. 7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: 11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. 12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. 13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, 15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: 16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. 40

Judges 20:1

1 Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.

Nehemiah 7:73-8:2

73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.

Nehemiah 8:14

14 Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo:

Zephaniah 3:9

9 [Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.

Acts 2:46

46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

Acts 4:32

32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

1 Corinthians 1:10

10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.