Ezekiel 43:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Et dixit ad me: Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.

Exodus 40:29

29 (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.

Leviticus 1:5-17

5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: 6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. 7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: 8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, 9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. 10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: 12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. 14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, 15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: 16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, 17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.

Leviticus 8:18-21

18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, 19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, 21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

Leviticus 16:19

19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.

Ezekiel 2:1

1 et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.

Ezekiel 45:18-19

18 Hæc dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. 19 Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris.

Hebrews 9:13

13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:

Hebrews 9:21-22

21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.

Hebrews 10:4-12

4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5 { Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:} 6 { holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.} 7 { Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.} 8 { Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,} 9 { tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.} 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,

Hebrews 12:24

24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.