Ezekiel 43:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor.

Exodus 27:2

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.

Leviticus 9:9

9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.

1 Kings 2:28

28 Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.

Psalms 118:27

27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.

Isaiah 29:1-2

1 [Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. 2 Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.

Isaiah 29:7

7 Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.