Ezekiel 16:62 Cross References - Clementine_Vulgate

62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus:

Jeremiah 24:7

7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.

Ezekiel 6:7

7 et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.

Ezekiel 16:60

60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, et suscitabo tibi pactum sempiternum.

Ezekiel 20:37

37 Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis fœderis.

Ezekiel 20:43-44

43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis. 44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.

Ezekiel 39:22

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

Daniel 9:27

27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.

Hosea 2:18-23

18 Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter. 19 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. 20 Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus. 21 Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. 22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel. 23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia. (2:24) Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.]

Joel 3:17

17 Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.