Exodus 28:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël:

Genesis 2:12

12 et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

Exodus 28:20

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

Exodus 28:36

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

Exodus 39:6

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:

Exodus 39:13

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

2 Chronicles 2:7

7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus.

Job 28:16

16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

Song of Songs 8:6

6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

Isaiah 49:16

16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper.

Ezekiel 28:13

13 In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.