Exodus 26:33 Cross References - Clementine_Vulgate

33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

Genesis 9:4-5

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. 5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

Exodus 25:16

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

Exodus 27:10

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

Exodus 36:36

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

Exodus 40:21

21 (40:19) Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.

Leviticus 16:2

2 et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),

1 Kings 8:6

6 Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.

1 Kings 8:10

10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,

2 Chronicles 5:7-10

7 Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: 8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. 9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. 10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto.

Hebrews 9:2-3

2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.