Exodus 18:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei:

Exodus 18:19-20

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum: 20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

Leviticus 24:12-14

12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. 13 Qui locutus est ad Moysen, 14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

Numbers 9:6

6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,

Numbers 9:8

8 Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.

Numbers 15:34

34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.

Numbers 27:5

5 Qui dixit ad eum:

Deuteronomy 17:8-13

8 Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. 9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. 10 Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te 11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. 12 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël: 13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.