Exodus 15:11 Cross References - Clementine_Vulgate

11 Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

Exodus 8:10

10 Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.

Leviticus 19:2

2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Deuteronomy 3:24

24 Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.

Deuteronomy 33:26

26 Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,

1 Samuel 2:2

2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.

2 Samuel 7:22

22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.

1 Kings 8:23

23 et ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.

Psalms 35:10

10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

Psalms 66:5

5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.

Psalms 77:14

14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

Psalms 77:19

19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?

Psalms 86:8

8

Psalms 89:5-8

5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

Psalms 89:18

Psalms 90:11

11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

Psalms 119:120

Psalms 145:17

Isaiah 6:3

3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.]

Isaiah 30:11

11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.

Isaiah 40:18

18 [Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?

Isaiah 40:25

25 Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus.

Isaiah 57:15

15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

Isaiah 64:2-3

2 sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis; a facie tua gentes turbarentur. 3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.

Jeremiah 10:6-7

6 Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. 7 Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.

Jeremiah 10:16

16 Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.

Jeremiah 49:19

19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

Luke 12:5

5 { Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.}

Hebrews 12:28-29

28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. 29 Etenim Deus noster ignis consumens est.

1 Peter 1:15-16

15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16 { quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.}

Revelation 4:8

8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.

Revelation 15:4

4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.

Revelation 19:1-6

1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: 2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. 3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum. 4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. 5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni. 6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.