Exodus 11:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.

Exodus 3:19

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

Exodus 7:3-4

3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti, 4 et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.

Exodus 10:1

1 Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo:

Romans 9:16-18

16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17 { Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.} 18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.