Esther 8:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.

Esther 4:1-3

1 Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, 2 et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. 3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.

Esther 4:16

16 Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.

Esther 9:17

17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.

Psalms 18:28

Psalms 30:5-11

5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. 6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. 7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. 8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. 9 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. 10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. 11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.

Psalms 97:11

Psalms 112:4

4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.

Proverbs 4:18-19

18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. 19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.

Proverbs 11:10

10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

Isaiah 30:29-30

29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. 30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.

Isaiah 35:10

10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.