Ecclesiastes 6:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

Job 3:10-13

10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. 11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? 12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? 13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem

Job 14:1

1 [Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.

Psalms 58:8

8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?

Psalms 90:7-9

7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. 8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.