Deuteronomy 32:42 Cross References - Clementine_Vulgate

42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis.

Deuteronomy 32:23

23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

Job 13:24

24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?

Psalms 45:5

5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Psalms 68:23

23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.

Isaiah 34:6-8

6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. 7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. 8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.

Jeremiah 16:10

10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?

Jeremiah 30:14

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

Jeremiah 46:10

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

Jeremiah 46:14

14 [Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

Lamentations 2:5

5 Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

Ezekiel 35:6-8

6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. 8 Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.

Ezekiel 38:21-22

21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. 22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.