Deuteronomy 2:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore.

Numbers 14:25

25 Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.

Numbers 21:4

4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris:

Deuteronomy 1:2

2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.

Deuteronomy 1:40

40 Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.

Judges 11:18

18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terræ Moab.)

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.