Deuteronomy 29:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,

Numbers 21:21-35

21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: 22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. 23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. 25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. 26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. 27 Idcirco dicitur in proverbio: [Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon: 28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. 29 Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. 30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.] 31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi. 32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

Numbers 32:33-42

33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. 34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër, 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, 36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37 Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, 38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. 39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. 42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

Deuteronomy 2:24-3:17

24 Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium.

Psalms 135:10-12

10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.

Psalms 136:17-22

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.