Deuteronomy 21:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.

Deuteronomy 13:18

18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Deuteronomy 19:12-13

12 mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. 13 Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.

2 Kings 10:30-31

30 Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. 31 Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.