Daniel 5:21 Cross References - Clementine_Vulgate

21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

Exodus 9:14-16

14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. 16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

Job 30:3-7

3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. 4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: 5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. 6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream: 7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:

Psalms 83:17-18

Ezekiel 17:24

24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.

Daniel 4:17

Daniel 4:25

Daniel 4:32-33

Daniel 4:35

Daniel 4:37

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.