Amos 9:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 [Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.

Genesis 6:7

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.

Genesis 7:4

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

Deuteronomy 4:31

31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.

Deuteronomy 6:15

15 quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

1 Kings 13:34

34 Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.

Psalms 11:4-6

4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. 5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.

Proverbs 5:21

21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

Proverbs 15:3

3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

Isaiah 27:7-8

7 Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est? 8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.

Jeremiah 5:10

10 Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.

Jeremiah 30:11

11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

Jeremiah 31:35-36

35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: 36 Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.

Jeremiah 33:24-26

24 [Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. 25 Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui, 26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]

Jeremiah 44:27

27 Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame, donec penitus consumantur.

Hosea 1:6

6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.

Hosea 9:11-17

11 Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. 12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis! 13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. 14 Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. 15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. 16 Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. 17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]

Hosea 13:15-16

15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.] 16 (14:1) [Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur!]

Joel 2:32

32 Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]

Amos 9:4

4 Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.

Obadiah 1:16-17

16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. 17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.

Romans 11:1-7

1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: 2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. 4 { Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.} 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. 6 Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. 7 Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:

Romans 11:28-29

28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. 29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.