Acts 5:35 Cross References - Clementine_Vulgate

35 dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.

Jeremiah 26:19

19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.

Matthew 27:19

19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

Acts 19:36

36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.

Acts 22:26

26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.