Acts 26:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere:

Proverbs 1:24

24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:

Proverbs 18:13

13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

Proverbs 18:17

17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.

Ezekiel 16:27

27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata.

John 7:51

51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?

Acts 9:15

15 { Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.}

Acts 22:1

1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

Acts 25:16

16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

Acts 26:2

2 De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,

Romans 10:21

21 { Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.