Acts 15:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 { ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.}

Genesis 22:18

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

Genesis 48:16

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

Genesis 49:10

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

Numbers 6:27

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

Numbers 24:23

23 Assumptaque parabola iterum locutus est: [Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus?

Psalms 22:26-27

Psalms 67:1-3

1 [Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. 2 3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Psalms 72:17-19

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. 19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

Isaiah 2:2-3

2 [Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, 3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

Isaiah 11:10

10 [In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.

Isaiah 19:23-25

23 In die illa erit via de Ægypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. 24 In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio; benedictio in medio terræ 25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio; hæreditas autem mea Israël.]

Isaiah 24:15-16

15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. 16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.

Isaiah 43:7

7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.

Isaiah 45:7-8

7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. 8 Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.]

Isaiah 49:6-7

6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. 7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.]

Isaiah 65:1

1 [Quæsierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum.

Isaiah 66:18-21

18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. 19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. 21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.

Jeremiah 14:9

9 quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos.

Jeremiah 16:19

19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.

Daniel 4:35

Daniel 9:19

19 Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

Hosea 2:23

23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia. (2:24) Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.]

Joel 2:32

32 Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]

Amos 9:12

12 ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes: eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens hæc.

Micah 4:1-2

1 [Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi, 2 et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.

Micah 5:7

7 Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.

Zechariah 2:11

11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

Zechariah 8:20-23

20 Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis: 21 et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. 22 Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. 23 Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

Malachi 1:11

11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.