Acts 10:48 Cross References - Clementine_Vulgate

48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

John 4:2

2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),

John 4:40

40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.

Acts 8:12

12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

Acts 8:16

16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.

Acts 16:15

15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.

Acts 19:5

5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

1 Corinthians 1:13-17

13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

Galatians 3:27

27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.