2 Samuel 22:42 Cross References - Clementine_Vulgate

42 Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos.

1 Samuel 28:6

6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.

Job 27:9

9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?

Proverbs 1:28

28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:

Isaiah 1:15

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

Ezekiel 20:3

3 Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.

Micah 3:4

4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.

Matthew 7:22-23

22 { Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?} 23 { Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.}

Luke 13:25-26

25 { Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:} 26 { tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.