2 Samuel 19:39 Cross References - Clementine_Vulgate

39 Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum.

Genesis 14:19

19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:

Genesis 28:3

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

Genesis 31:55

55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.

Genesis 45:15

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.

Genesis 47:7

7 Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,

Genesis 47:10

10 Et benedicto rege, egressus est foras.

Numbers 24:25

25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit.

Ruth 1:14

14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ:

1 Samuel 24:22

22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.

2 Samuel 6:18

18 Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.

2 Samuel 6:20

20 Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.

2 Samuel 13:25

25 Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.

2 Samuel 14:33

33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terræ coram eo: osculatusque est rex Absalom.

1 Kings 19:20

20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.

Luke 2:34

34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur:

Acts 20:37

37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

1 Thessalonians 5:26

26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.